# De Fide Orthodoxa 4.3

Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/4.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/4.3

Quod si ita credendum est, cur non ita profitendum? Corde enim, inquit Apostolus, creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem (Rom. x, 10). Aut si ideo nominandum non est, quia nec ita credendum; obtinuit Arianae labis assertio, quae ideo Patrem et Filium unius substantiae denegavit, quia Filium Dei modo ex nihilo, modo ex Patre, sed ab alia substantia, quando voluit, et quomodo voluit, et unde voluit factum inducit; dummodo aliunde eum, et non de eo quod Pater est, exstitisse confingat. Quem etsi natum dicit, sed hoc dicto tenus; quia rursum omne quod natum est, factum intelligit; eo quod et nos a Deo geniti appellemur, quos constat esse facturam.

---

Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp351/tmp351/tmp351.tmp351.opp-lat1.xml.
