# De Fide Orthodoxa 4.6

Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/4.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/4.6

Sed ego probo Deum de Deo, lumen de lumine, et unius substantiae vocabulum in divinis Scripturis contineri. Cum enim ipse Dei Filius, qui Deus est in Evangelio suo dicat: Ego de Patre exivi (Joan. xvi, 27), jure et merito Deum de Deo profitemur, quia de Deo Patre Filium Dei Deum verum de Deo vero natum esse cognoscimus. Sed non eo genere, ut nos dii sumus appellati (Ps. lxxxi, 6), vel ut Moyses Pharaonis deus est dictus (Exod. vii, 1): sed quia verus est Filius, de vero Patre natus est; vere et confidenter Deus de Deo dicendus, et sic lumen ex lumine.

---

Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp351/tmp351/tmp351.tmp351.opp-lat1.xml.
