Latin
Chapter 3
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 4.7
Unproofread scanNot analysed yet
Quod scriptum non est, mecum quidem dicis, sed mecum omnino non sentis. Et quia scriptum est de Patre: Deus lux est (I Joann. i, 5); et de Filio: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. i, 9); et: Lux lucet in tenebris (Ibid. ,5); id est, Christus in saeculo; et tenebrae eam non sunt assecutae; ii scilicet homines quorum cor ignorantiae tenebris obcaecatum est, Christum verum Deum, et verum Dei Filium non agnoverunt. Sed ipse Dominus: Ego sum, inquit, lux mundi: qui me secutus fuerit, non ibit in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joann. viii, 12). Ergo quia lumen Pater, et lux Filius, recte lumen de lumine.