# De Fide Orthodoxa 4.7

Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/4.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/4.7

Quod scriptum non est, mecum quidem dicis, sed mecum omnino non sentis. Et quia scriptum est de Patre: Deus lux est (I Joann. i, 5); et de Filio: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. i, 9); et: Lux lucet in tenebris (Ibid., 5); id est, Christus in saeculo; et tenebrae eam non sunt assecutae; ii scilicet homines quorum cor ignorantiae tenebris obcaecatum est, Christum verum Deum, et verum Dei Filium non agnoverunt. Sed ipse Dominus: Ego sum, inquit, lux mundi: qui me secutus fuerit, non ibit in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joann. viii, 12). Ergo quia lumen Pater, et lux Filius, recte lumen de lumine.

---

Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp351/tmp351/tmp351.tmp351.opp-lat1.xml.
