# De Fide Orthodoxa 4.8

Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/4.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/4.8

Sed lumen ex lumine ita asseris, quasi a Patre qui verum lumen est, aliud lumen sit factum, quod de ipsa Patris substantia non sit: sed sicuti aliud quodlibet lumen, quamquam a Deo sit factum, longe tamen aliud sit ab eo qui fecerit; et ideo lumen ex lumine, non de lumine dicis. Cum ergo haec praelocutus sum, licet mecum non intelligas, tamen quomodocumque ipsa pronuntias, cum scripta non sint. An non et unius substantiae vocabulum, quod in Scripturis non putas contineri, mecum pariter profiteris: nisi quia illic habuisti quomodo malignos sensus tuos occulta fraude in utroque contegeres; ut mecum hoc ipsum sono vocis exprimeres, sed tamen longe dicti intelligentiam separares?

---

Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp351/tmp351/tmp351.tmp351.opp-lat1.xml.
