Latin
Chapter 4
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 5.4
Unproofread scanNot analysed yet
Prohibes itaque in Deo substantiam nominari, quasi omne quod substantia dicitur, res ipsa unius generis habeatur. An ignoras aliter coelestia, aliter terrena constare; sed et in ipsis coelestibus rebus atque mundanis magnam differentiam interesse? Aliter enim angeli, aliter singulae Virtutes constitutionum suarum substantias acceperunt, sicuti Apostolus ait: Alia claritas solis, alia claritas lunae, alia claritas stellarum (I Cor. xv, 41). Sic et in hoc mundo, ut diversa genera rerum, ita et diversa corpora animantium; et omnibus sui cujusque generis substantia, sicut Apostolus dicit: Non omnis caro eadem caro (Ibid. ,39).