# De Fide Orthodoxa 5.4

Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/5.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/5.4

Prohibes itaque in Deo substantiam nominari, quasi omne quod substantia dicitur, res ipsa unius generis habeatur. An ignoras aliter coelestia, aliter terrena constare; sed et in ipsis coelestibus rebus atque mundanis magnam differentiam interesse? Aliter enim angeli, aliter singulae Virtutes constitutionum suarum substantias acceperunt, sicuti Apostolus ait: Alia claritas solis, alia claritas lunae, alia claritas stellarum (I Cor. xv, 41). Sic et in hoc mundo, ut diversa genera rerum, ita et diversa corpora animantium; et omnibus sui cujusque generis substantia, sicut Apostolus dicit: Non omnis caro eadem caro (Ibid., 39).

---

Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp351/tmp351/tmp351.tmp351.opp-lat1.xml.
