Latin
6.1 to 6.2
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 6.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cum unitas substantiae in Patre et Filio, non solum prophetica, sed et evangelica auctoritate comprobetur, dici non potest in sacris litteris όμοούσιον non inveniri. Quae sit ratio nominis. Praeterea, si ad aliquam similitudinem velit Arianus in Deo comparationem instituere, non potest expressius comparatum definire, nisi cum dicat, lumen ex lumine. Cum ergo hanc unitatem substantiae in Patre et Filio non solum prophetica, sed et evangelica auctoritate cognoscas; quomodo dicis in Scripturis divinis όμοούσιον non inveniri, quasi aliud sit ό/χοουσιον quam quod dicit: Ego de Deo Patre exivi (Joan. xvi, 28), et: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30); vel quod prophetae ex aperto substantiam Dei intimabant?