# De Fide Orthodoxa 6.3

Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/6.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/6.3

Haec est autem nominis ratio, ut in Patre et Filio unitatem substantiae credas, licet rem ipsam quae est inenarrabilis, definire non possis: ut sive lumen de lumine dicas, sive verbum de verbo, sive spiritum de spiritu, sive Dominum de Domino, quodcumque de eo dixeris, unius tamen essentiae Patrem et Filium credas, et de eo ipso quod Pater est, Filium intelligas. Nam si aliquam comparationem de rebus his quae videntur, in eo facias; ipsa dissimilitudine rerum non rationem ostendes, sed altercationem disputationum induces, ut cujus voce descriptum est: Cui me comparabitis (Isai. xlvi, 53)? Ac proinde Deus cui assimilari nihil potest, sufficiat credi, quod ipse sentitur, quem ipse credi se voluit, non indicari.

---

Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp351/tmp351/tmp351.tmp351.opp-lat1.xml.
