# De Fide Orthodoxa 6.4

Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/6.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/6.4

Denique si de hoc ipso quod mecum profiteris, ad aliquam similitudinem velis in Deo conferre, nescio an quod comparaveris, possis expressius definire: utputa, cum dicis lumen ex lumine, si ad explanandum illum scrupulosa narratione cogaris, quaero quomodo lumen ex lumine credas? Utrum quasi lucernam ex lucerna, vel quasi solem ex sole; ut aut duas lucernas, aut duos soles, quasi duos deos sub hoc exemplo inducas? Aut splendorem luminis ejusdem lucernae, vel claritatem solis de eodem sole fulgentem, lumen de lumine consignes, ut in matricem luminis Patris figuram assimiles, Filium vero in splendorem claritatis ostendas; quod de co propheta dixerit: Apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. xxxv, 10); vel Salomon, cum dicit: Candor est lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius (Sap. vii, 26); vel Apostolus hic (Coloss. i, 15) praedicaverit Salvatorem nostrum imaginem esse invisibilis Dei, eo quod imago solis lux sua sit, quae de eodem sole procedit.

---

Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp351/tmp351/tmp351.tmp351.opp-lat1.xml.
