# De Fide Orthodoxa 7.4

Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/7.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/7.4

Quid est enim Filius de eo quod Pater est? Alius idem. Nam et ob hoc Verbum nuncupatur, quia ex proprio divino ore processit, et nihil Pater sine eo aut jussit aut fecit. Virtus dicitur, quia vere de Deo et semper cum Deo est, et omnis potestas Patris in ipso consistit. Sapientia appellatur, quia de corde Patris adveniens, arcana coelestia credentibus reseravit. Dextera nuncupatur, quia per eum omnia opera divina perfecta sunt Brachium dicitur, quia ab ipso … …. Margarita appellatur, ut nihil illa pretiosius habeatur. Thesaurus dicitur, ut in ipso omnes opes et divitiae regnorum coelestium conditae agnoscantur. Retia dicitur, quia per ipsum, et in ipso de mari saeculi diversa gentium multitudo sicut piscium per aquam baptismatis in ecclesia congregatur, ubi bonorum malorumque discrimen agnoscitur. Aratrum nuncupatur, quia signo crucis suae dur… pectora subjiciuntur, ut necessario semini ipsa praeparentur. Fons aquae vivae appellatur, quia ex eo sitientia corda coelestis aquae gratia irrigantur. Petra dicitur, quia credentibus fortitudinem, incredulis duritiam praestat. Lapis angularis dicitur, quia utros …ue parietes novi et veteris Testamenti unus et mediator in semetipso continens copulavit. Agnus dicitur, ut innocentia Christi et passio demonstretur, Homo dicitur, quia secundum carnem propter nos homines nasci dignatus est. Vitulus dicitur, quia propter nostram salutem pati sustinuit. Aquila dicitur, quia post venerabilem resurrectionem, ut rex alitum ad Patris pervolat sedem. Leo dictus est, quia ipse est rex regum, qui mortem ac zabulum virtutis suae potestate comminuit. Via est, quia per ipsum ascensus est. Veritas, quia mendacium nescit. Vita est, quia ipse universa vivificat.

---

Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp351/tmp351/tmp351.tmp351.opp-lat1.xml.
