Latin
Chapter 7
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 8.2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ne ex eo occasionem aliquam haereticus capiat, cum duo nomina, vel duas personas, id est, Patris et Filii statuo, quasi duos deos dicam, ut illi duos ex diversitate confingunt: nos autem Patrem et Filium ita nominamus, ut unum Deum in his personis et nominibus consignemus. Viderint philosophi, viderint haeretici discipuli eorum, qui potestatum diversitate variantur: Nobis tamen unus Deus est Paler, ut Apostolus dixit (I Cor. viii, 6), ex quo omnia; et nos ex ipso: et unus Dominus Jesus Christus, Deus Dei Filius, per quem omnia; et nos per ipsum.