Latin
Chapter 7
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 8.6
Unproofread scanNot analysed yet
Illud ante cuncta metuentes, quia nisi Pater et Filius unum non sint, in invidiam recurrat auctoris interpolata nativitas; hoc enim placuit haereticis, ut Deus ille omnipotens, invisibilis, immensus degeneraret in Filio, non modo potestate, sed conditione mutata, qua…i non potuerit Pater de semetipso talem habere, qualis et ipse est. Proinde nos verum Filium de vero Patre, qui semper fuit, et est unius substantiae cum Patre, defendimus. Et h…c est, quod Graeci ομοούσιον appellant, id est, cum u…o aliud ipsum; ut personae audientia nominatim fierent, et non ut substantiam vocabula separarent.