Latin
Chapter 8
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 9.19
Unproofread scanNot analysed yet
Misit nobis Spiritum sanctum de propria sua, et ipsa una substantia sua, protectorem, sanctificatorem et deductorem in vitam aeternam, sicut scriptum est ex voce Dei: Effundam de Spiritu meo super servos meos, et ancillas meas (Joel. ii, 29). Et iterum: Spiritus ex me prodibit (Isai. lvii, 6). Et ipse Dominus Salvatorque noster: De meo, inquit, accipiet (Joan. xvi, 15); ex eo utique quod est Filius, quia et Filius de eo quod Pater est.