Latin
Chapter 8
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 9.2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ut omne mysterium haeresis Arianae traducam; cur …oli… Filium de Patriis substantia credi, breviter in…abo. Aiunt …m: Cum sit Deus Pater omnipotens, invisibilis, inconvertibilis, immutabilis, perfectus, semper idem, aeternus: Filius vero visibilis, quia saepe patribus visus est; et convertibilis atque mutabilis, quia in variis figuris quibusque sese monstravit: qui si …e Patris, inquiunt, esset substantia, numquam fieri posset, ut ante carnis assumptionem aut visibilis aut mutabilis c…eretur; quin potius in aequalitate qua Pater est, permansisset, ex cujus substantia erat; quia quod de Patre est, nec videri, nec mutari, nec converti posse credendum est.