Latin
I. Liber Contra Arianos, Chapter 2
Phoebaudus Aginnensis, Liber Contra Arianos 2
Unproofread scanNot analysed yet
Arianorum fallaciae. Incipientes igitur ab ipso capite perfidiae, non fidei, ac deinceps per totum corpus decurrentes, probabimus multa per fraudem communis professionis, quae scilicet nec recipere possumus: nonnulla vero sine ulla pudoris similitudine esse congesta. Nam et unus Deus non sine fraude proponitur, nec duo simpliciter negantur: nomen vero substantiae idcirco penitus juratur, ui scindatur a Patre Filius: denique nativitas ejus referatur ignota, quae si, ut est ex Patre, ita credatur, ipsa sui confessione satis nota est. Major Pater Filio dicitur, non tamen ea differentia qua Filio Pater major est, sed omnibus divinae gloriae bonis major: quibus si minor est Filius, nec ipse esse in Patre dabitur, quia nihil in semetipsam recipiet aeterna ejus beatitudo, nisi proprium. Non autem propriam Dei, nisi plenum atque perfectum; nec rursum in eo Pater esse dignabitur, in quo lotus esse non possit. Habere initium Pater negatur, hoc ideo, ut Filius non ad auctorem, sed ad tempus habere credatur. Puto autem, cui initium sic ascribitur, fini obnoxius non negetur. Subjectus deinde Patri Filius dicitur; non tamen ut Filius Patri, sed ut servus Domino, cum legamus servum haeredem esse non posse. Denique cum omni creatura subjectus Deo refertur, invisibilis, immortalis Pater nuntiatur, ut scilicet in contrariis eorum Filius jaccat. Si haec igitur singula non humana praesumptione, sed auctoritate divina loqui refellimus: consequens erit in ea parte catholicam fidem stare, quae talem recipit Deum, qualis debet esse qui Deus est.