Latin
0.1.13 to 0.1.14
Piccolomini, Epistulae Selectae 0.1.13-14
Not analysed yet
Prosequar iterum fabulas. Phaeton, filius Phebi, patrem rogavit, sibi ut, quam peteret, rem concederet. juravit per Stigem pater nichil se negaturum. filius currum solis sibi regendum committi postulavit. penituit Phebum proissi, scientem tanti regiminis impotentem natum. sed quia jurarat, negare non potuit, quamvis Cicero in officiis hoc juramentum potius rescindendum putasset. ascendit currum Phaetom gloriabundusque lora recepit, tumque et se regem et deo similem arbitratus est: ubi vero ad medium celi est ventum, cum solis equos inhibere non posset illique vagarentur et mundum omnem ignibus confragrarent, Jovis fulmine ictus est et in Heridanum precipitatus. Hisce figmentis admonent quemlibet poete, ut, antequam presit et dominetur, vires suas rigide metiatur, ne sub pondere ruat, quoniam onus est non voluptas aliis imperare, si modo id volumus cum ratione efficere et in eum finem regere, propter quem reges sunt instituti. leges Romane, que ab Atheniensibus et Spartanis, quas tradiderunt Ligurgus et Solon, sunt orte, pueros usque in annum quartum decimum sub tutela esse voluerunt, post hanc etatem ad annum 24. curatores adolescentibus dabant. nam ante hoc evum infirmam censebant etatem. eam ob causam, cum duo Scipiones a Carthaginiensibus in Hispania fuissent occisi et Anibal Italiam armis premeret, iturum se cum exercitu in Hispaniam, patrem et patruum ulturum, Scipio Africanus major repromittens diu per senatum rejectus est, quod quartum et vigesimum dumtaxat annum esset natus. tandem cum esset alius nemo, qui se diceret provecturum, provinciam necessitate magis quam voluntate senatus obtinuit. Carthaginenses, eorum imperatore defuncto Amilcare, imperium filio, qui juvenis erat, committere recusarunt. nec Anibal prius dux Penorum creatus est, quam anno esset occisus, qui patri successerat. rex Numidie Massinissa filios suos moriens, quia juvenes erant, Romano populo et presertim Cornelie familie commendavit. quid tibi gentilium gesta connumero? prohibent sacri canones ante vigesimum quartum annum fieri quemquam presbiterum aut pontificem ante trigesimum. referamus aliquid ex veteri testamento, nam et ibi quoque consilia juvenum ad regimen patrie immatura videntur. mortuo Salomone, qui super duodecim tribus regnabat, venit filius ejus Roboan in Sichen, ubi congregatus erat omnis Israhel ad constituendum eum regem. et dixit multitudo, pater tuus durissimum jugum imposuit nobis, tu itaque nunc minue paululum de imperio patris tui et de jugo durissimo et serviemus tibi. qui ait, ite ad tertium diem t revertimini ad me. cumque abiisset populus, iniit consilium rex cum senioribus, qui responderunt: si obedieris hodie populo huic et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus. at ille reliquit consilium senum et adhibuit adolescentes, qui nutriti fuerunt cum eo, qui dixerunt ei: sic loqueris populo huic: minimus digitus meus grossior est dorso patris mei et nunc pater meus posuit super vos jugum, ego autem addam super jugum vestrum; pater mens cecidit vos flagellis, ego autem cedam vos scorpionibus. fecitque sic et irritato populo recesserunt ab eo decem tribus, qui constituerunt sibi regem Jeroboham, filium Nabath. scissus est Israhel in perpetuum, quia inexpertus rex consilia juvenum recepit. melius fuerat illum infantem fuisse, nam tunc senibus auscultatum fuisset. Ochozias, filius Joran, duos et viginti natus annos regimen accepit in Israhel et afflixit populum domini et fecit, quod malum erat coram deo. nec aliter se habuit Achas, filius Joatan, qui viginti annorum erat cum regnare cepit in Juda. nemo pejor quam Manases inter reges fuit, qui 12. etatis anno suscepit imperium. similis ei filius Amon fuit, qui regnum 22. etatis anno inchoavit et a servis suis propter scelera, quibus implicitus erat, occisus fuit. quid Joacham referam et duos Joachim, patrem et filium, aut Sedechiam nominem, qui perdita Jerosolima captus a Chaldeis prius ante se natos suos occidi vidit, postea privatus est oculis. hi omnes infra 3. et 20. annum regnare ceperunt et quoniam inexperti erant, malum coram deo gerentes, et se et suos populos pessundarunt.