# Epistulae Selectae 0.1.17-19

Piccolomini, Epistulae Selectae, 0.1.17 to 0.1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/piccolomini/epistulae-selectae/0.1.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/piccolomini/epistulae-selectae/0.1.17

Sed mitto hec, quia tute scisti, quid esset agendum, et te regi commendasti. meum est, te hortari, ut litterarum quanta sit utilitas quantusque fructus noscens, nonnichil horarum studio tribuas, quod jam satis tibi arbitror persuasum non eloquentia mea, que nulla est, sed bonitate tua, qui ab ipsa natura innatum habere videris amorem scientie. sed facio jam finem, quia rumor, vociferatio et strepitus, in quo sum, non fert, ut plura dicam. vivo enim inter clamores, qui rumperent sompnum Druso vitulisque marinis. unicum est toti cancellarie receptaculum, complures sumus unis in edibus commessantes et conbibentes nec formice tam presse in suis antris quam nos in auleola degimus. apes distincte cellulis in alvearibus delitescunt, nos uno in conclavi velut oves in septis alter alterum premimus, nec spuere quisquam potest, nisi alterius commaculet vestem tantumque inter nos servamus silentium, ut picas in nemoribus vel cornices aut in paludibus ranas audire te censeas. miror mei, qui tantum exprimere tibi potuerim. sed hoc forsitan nimis est tibi, qui jam litteras quasi jugum aliquod abjecisti et nunc magis vocandus es a studia quam trahendus. illud mihi molestum est, quod ad te scribens inter vexationes plurimas perpolire non potui, quod te legere speravi. at tu veniam dabis et loco et ingeniolo meo, quod tam hebes est, ut nedum in tumultu sed vix in quiete ornare queat, quod scribit. Vale jam tandem et me quantum cesar permittit tuum habeto. ex Gretz, nonis decembris anno 1443. Piccolomini Neo-Latin The Latin Library The Classics Page

---

Piccolomini, Epistulae Selectae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: The Latin Library terms (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/piccolomini.ep.html.
