Latin · ~33 min
Epistula Sigismundo
Piccolomini, Epistulae Selectae 5.1.11
Not analysed yet
Sume igitur tibi grandis doctrine virum nec parcas expensis, ubi ingens redundat emolimentum. queris fortasse quod emolimentum? edicam paucis, ne litterarum utilitatem contempnas. postquam enim viriles attigeris annos, hoc tibi honoris et commodi erit, ut te in consilio loquente ceteri sileant, cum tu unus plus omnibus sapias. nemo te decipere poterit, nemo dicere audebit hoc equum et hoc iniquum, nisi verum id esse manifeste cognoverit. si quis presumpserit inhonesti aliquid suadere, presto eris rationibus confutare. si affari volueris populum, quo pacto loquendum sit, littere te instituent; si aut laudare aliquem aut vituperare volueris, et Quintilianus et Cicero te docebit; si bellum suscipiendum erit et armis opera danda, Vegetius modum ostendet et Livius et Quintus Curtius et Justinus et Lucius Florus et Suetonius et Salustius Crispus et historicorum cuneus, in quibus et Alexandri magni fortitudinem et Anibalis caliditatem et Fabii versutias et Scipionis prudentiam et Julii Cesaris disciplinam militarem et Sertorii ac Marcelli audaciam et Jugurte sagacitatem et omnium, qui res bellicaas gesserunt, artes invenies. nunquam tam multa expereundo videbis quam multa legendo perdisces. si quomodo rem publicam gubernes scire volueris, legendi erunt tibi politicorum libri, quos Aristotiles composuit et Leonardus Aretinus Latinos fecit. veterem autem translationem tibi nequaquam assumes, quia et eloquentiam vitiat et intellectum nimis vexat. ad regendam familiam et teipsum utilis erit economica ethicaque Aristotelis, tum de officiis Cicero et epistole Senece omnesque libri ipsius. quomodo regenda sit uxor scripsit Franciscus Barbarus Venetus, quomodo liberi educandi Plutarchus. quomodo te cum amicis habere debeas et quomodo in senectute Arpinas Cicero. idem quoque de mortis contemptu aliarumque passionum scripsit in Tusculanis. morales virtutes quomodo amplectende sint, et hi, quos modo retuli, auctores et post eos Macrobius facunde tradiderunt. vis agriculturam cognoscere, Virgilius Georgicorum te admonebit; vis orbis situm mentis oculis perlustrare et diversarum provinciarum vitas ac mores intueri, et quid queque regio ferat et quid queque recuset, assit Plinius de naturali historia, assit Ptolomeus,Solinus, Isidorus Hispalensis; vis celi sidera et planetarum cursus et grandinis et pluviarum et fulminis causas scire, ad Aristotelem redito, Senecam, Vergilium; vis regum mores et fastidia principantium perscrutari, secundum Senecam in tragediis legito; vis plebeos homines et milites gloriosos et lenonum insidias et servorum deceptiones, ut evitare illas possis, intelligere, Plautum tibi et Terentium assumito; vis quomodo fulminanda sint vitia edoceri, Oratius, Juvenalis et Persius in promptu sint; vis pastorum consuetudinem cernere Bucolicon Virgilianum habeto; vis fabulas gentium et fastos et tristium miserias et amantium epistolas et amoris remedia nosse, Naso te versibus erudiet. nec Statius Thebaidos vel Achileidos inutilis erit, sententiis gravibus ubique refertus. post hec vero, ut fias perfectior, et cum de religione cogites, tum de salute anime Jeronimi libros evolves, Augustini, Ambrosii, Gregorii, Lactantii, Cypriani, Leonis. scripturam sacram semper domi habebis et nunc vetus nunc novum intueberis testamentum. hec que nunc scribo, si quis extra Italiam doctus legeret, me maxime argueret, quod inter auctores legendos non numeraverim Thoman Aquinatem aut Alexandrum de Ales vel magnum Albertum vel Petrum Blesensem et Nicolaum de Lira et Alanum et hanc novorum turbam. sed tu cave, ne istos audias. nam etsi docti sunt docere tamen alios nequeunt. ego tibi id suadeo, quod per me rectum puto nec sompnio, sed viros totius Italie peritissimos in hanc sententiam habeo concurrentes. crede mihi, nichil discendum est, quod dediscere oporteat, sed illis in auctoribus te exerce, qui sunt probatiores. suscipere nanque semper optima debemus ad imitandum. tu ergo hos sequeris, hos audies hosque leges, quos tibi prenominavi, si vis et multarum rerum scius et princeps toto in orbe singularis et mirandus haberi. interveniendum tamen non suadeo, ut conjunctus hominum fugias. nec te solitarium esse volo, nisi cum meditari aliquid volueris et in secessum mentis progredi ad aliquod tempus. imo suadeo, ut sis affabilis, ut communis omnibus, ut te videndum prebeas, ut nunc hos nunc illos alloquaris, ut consilia ingrediaris, ut conciones adeas, ut populo te exhibeas et per te loquaris. scio nanque frugi esse, que homines litteris didicerint, experimento comprobari. nec ego hos homines laudo, qui sic se litteris dedunt, ut res ceteras parvi faciant, qualem fuisse Democritu Diogenemque constat, qui sibi dumtaxat vixerunt. illi sunt omni laude et preconio digni, qui et rei publice servierunt et litterarum studia non omiserunt, ut et Platonem et Aristotelem et Demosthenem et Julium et Ciceronem et Plinium et Mecenatem et Augustum. hi nanque, quod ex litteris hauserant, in administranda re publica exercebant. idem et tu facies, si vir et princeps optimus esse volueris: litteris suum tempus et suum rei publice dabis. nunc judicium facies, nunc tenebis consilium, nunc arma tractabis, nunc rem familiarem conspicies et in his omnibus, quid littere valeant, experieris et otii utilitatem cum negotii commodo conjungens miram omnibus de te spem facies et vel soliis vel cum paucis orbe toto mirandus habeberis princeps. nec tam splendor forme tue, qui est egregius, nec vestes auree aut ornatus crinium et equorum pompa tantum te honestabit quantum ipsarum decor litterarum et virtutum fama, quarum facies, si videri posset, ut Aristoteles inquit, pulcrior est quam Lucifer aut Hesperus. ad hec autem sicuti mihi videtur, jam tuapte incensus es. cum enim subditi tui nuper ex Athesi venientes majestati regie supplicaverunt, ut te ad regendam provinciam mitteret, non sum, dixti, adhuc adeo maturus, ut gubernare patriam possim. digna vox, que tuo progreditur ex ore et quam omnis laudatura sit etas. convenit enim, quid ferre recusent et quid valeant humeri, quemlibet meditari, cum aliquid est gerendum, quia cui lecta potenter erit res hic demum recte se habebit. nam quod Bias ait: magistratus virum ostendit, nos rectissime de principatu dicemus, in quo, qui moderationem servat, diis est quam hominibus similior. nec enim arduum est in paupertate servare continentiam, sed ut Martialis ait, difficile est opibus non tradere mores. magna peccandi facultas sequitur principatum, adest irritamen gule, copia vini et quesitorum undique ciborum et laute gloria mense ut verbis utamur Lucani. sunt mulieres formose, que tum oculis, tum verbis, tum osculis, tum amplexibus adolescentulorum mentes et oculos fascinant. assunt corruptores, adulatores, joculatores, histriones, qui arcem adolescentie undique nituntur expugnare. ille avaritie cultor venalem justitiam facit. suscipe, inquit, hoc et commendatum habe. qui dat perliberalis est homoet habet multum, quod det. alius ad iram provocat; in te, inquit, peccavit Sempronius, suscipe gladium, vindica scelus. tune princeps injuriam feres, quam nec privatus impunitam relinqueret? mulier, alius inquit, formosa te amat et amore tuo moritur. cur non compateris et misereris adolescentule et gaudes cum ea? eamus venatum, ait vir robustus. quid torpes? cervorum greges et aprorum clausi sunt, spectaculum tibi pulcrum prebebo. veni, mitte hos senes res publicas tueri, tu letus esto, dum tempus fert. at hi, quibus in palato vivendi est causa, quid stas inquiunt, princeps? jam epule allate sunt et frigescunt, veni dum accipenser calidus est et antequam fumare lepus desinat. squilla est optima et aper et boletus in mensa. quid stas et voluptatis tantum amittis? multi vitia suadent, pauci virtutes. quid faciet adolescens, cujus etas parumper ac roboris habet, et cujus animus a natura proclivis est in libidinem? vix grandevi homines resistere tot blanditiis poterunt, ne dicam adoledcentes. sed ajunt aliqui: consilium habebit princeps, majores natu astabunt, quid sit agendum. primo res patrie censebunt. scitum est, sed omnes, qui principem coronant, facere illum sibi amicum student, et non que sunt apta, sed que jocunda putant in consilio dicunt et nititur perac quisque ut carior sit, nec est, qui libera proferat animi verba et quamvis pura bene consulet, liberum eat adolescenti, quos vult sequi. et quia inexpertus est parumque pensi habet, non quod expedit sed quod libet plerunque amplectitur. et quippe quemadmodum mea fert opinio, aut maturum esse principem oportet et suo consilio fretum, aut adeo rudem, ut in modum trunchi nichil per ac disponat, sed quod major pars suadet executioni mandetur. nam qui aliquid scit, minus tamen quam satis est, periculosus est rei publice et imperia sepe subvertit, cum non ad rationem sed ad libidinem regat. hinc est, quod in libris regum puellum octo annorum bene rexisse reperimus, sive is septem annorum fuit Ioas filius Ochoczie; non enim is rexit, sed ejus satrape regnum administrarunt.