# De aquatilibus 105

Pierre Belon, De aquatilibus, ILVRVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/105

ILVRVS. Ichthyocollam refert, qui Graecis à motus caudae celeritate Aelurus & Silurus, Oppiano, ab animalis terrestris similitudine, Hiaena dicitur: habet enim veluti iubas quasdam à ceruice deorsum exporrectas, quae totam ipsius caudam ambiunt. Byzantinum vulgus, apud quos frequens ex Strimoine conspicitur, antiquam dictionem retinens, Glagnum ab insigni glabritie nominauit. Piscis est ffluuiatilis, haud ita delicatus, cuius caro sale condita, praeter alimentum, eum etiam vsum praebet, quòd spiculis corporibus infixis extrahendis sit vtilis: pellis autem, quae in morem anguillae laeuis, sed multò magis dura est, contegendorum Turcarum tympanis, membranae loco, inseruiat. Caeterum Agoinum Mediolanensem referret, nisi maior esset: atque etiam hoc dempto, quòd Agonus caudam seorsum à tergoris pinnis seiunctam habet. Hiaenae autem cauda, Corduli caudae similis est, quemadmodum & Corduli anguillae, qui tres pisces in natando corpus in spiras agunt serpentium more. Verùm etiam confusos in ore dentes habet Silurus, multis ordinibus in maxilla dispositos: os magnum & amplum: branchias vtrinque quaternas, easque duplices, nouissima excepta: fel maximum iecori annexum, maiorque in fluminibus quàm in aequore euadit, in quo etiam rarius reperitur. Huius piscis esu, ex suae legis interdicto, Iudaei abstinent, quòd glaber sit, & squamis careat. De cetaceis ouiparis spinosis. CAP. Spinas habent, ossium loco, alias aliis maiores, qui spinosi pisces nominantur, quorum nonnulli letiam cetacei sunt generis. Omnes tam magni, quàm pusilli oua pariunt: quamobrem non solùm à quadrupedibus amphibiis, sed etiam cetaceis viuiparis secernendi mihi visi sunt. THYNNVS. Thynnus, vulgo Tunnus, in alto degit, Tyrrheno ac Mediterraneo frequens, Oceano atque Adriatico non item.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
