# De aquatilibus 106

Pierre Belon, De aquatilibus, ILVRVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/106

Quamobrem Romanis, Massiliensibus ac Bizantinis, magis quàm Venetis ac Parrhisinis notus, externo colore ac delineamentis satis ad Scombrum accedens, nisi quòd ille est longe maximus, Pelamidem, dum iunior est, magis referens: à qua hoc vnum distat, quòd Thynnus liuidis est lateribus: haec verò vndantibus maculis transuersis, atque obliquis distincta gerit latera. Caeterum vterque piscis eiusdem ferè est magnitudinis: tergoris pinnis, cauda, appendicibus, turbinataque figura, ita alter alteri similis, vt ementes vnius & alterius magnitudinis incertos plerunque decipiat. Sic Thynnus Pelamidem, Pelamis Scombrum, Scomber Choliam, Cholias Lacertum refert. Magni est apud Italos pretii, cuius sale conditae, atque in vsum asseruatae partes, pro vario gustatu variè à Salgamariis, atque Ichthyopolis nominari solent. Ventris enim pinguiorem adipem, uentrescam ac surram, dorsum autem magis carnosum, ac macilentum Tarentellam appellant: quae longè minori pretio venundari solet. Visum est mihi antiquissimum numisma Lutetiae apud quaestorem Grolerum, cuius in altera parte, spica depicta erat, in altera Thynnus, lunam superiorem habens: ac quod subtus scriptum erat, (nescio qua ratione) vocem hanc referebat Philippenze. Id vbi conspexi, protinus mihi venit in mentem horum versuum, quibus Amphilitus apud Herodotum sic vaticinatur, Est nummus proiectus, item sunt retia tenta, Nocte meant Thynni claro sub sydere lunae. Proinde, tres cubitos vt plurimum longus est Thynnus, crassus verò per medium, quantum vtrisque vinis iustae magnitudinis homo complecti potest: vtrinque gracilescit in remi modum, pinnasque ad latera circa branchias gerit, sub ventre duas, super tergo vndecim, quarum prima, duodecim aculeis armata est: atque vbi desinit, secundam excelsiorem, paruam sine aculeo procreat, à qua nouem taliae deinceps paruae pinnae eodem ordine vsque ad caudam disponuntur.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
