# De aquatilibus 110

Pierre Belon, De aquatilibus, GLAVCVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/110

GLAVCVS. Glaucus, pelagius piscis, à squamarum colore dictus, ex eorum est piscium numero, qui in partes diuiduntur, pluresque patinas implent, Lutetiae inuisus, Genuensibus frequens: apud quos Fegarus appellatur, Venetis Corbetus, quasi Coruulum dicerent: Massiliensibus & Romanis nullo alio quàm Vmbrinae nomine cognoscitur: quanuis ab hac quibusdam notis dissideat, vti postea ostendemus. Pusillus dum est, transuersis atque vndantibus lituris suggillatur: in quo Chromidi adeò similis est, vt pro ea plerunque diuendatur. Prouectior autem adeo Vmbram marinam refert (praesertim cirrho quem sub labro inferiori erectum habet) vt à plaerisque, veluti iam dictum est, alter pro altero assumatur. De hoc pisce multa apud authores videbis: quorum alii aiunt ipsum aestate mediis feruoribus delitescere. Ouidius, Ac nunquam aestiuo conspectus sydere Glaucus. Alii incredibilem Glauci erga suos amorem praedicant. Oppianus, Vt pisces inter Glaucus, sic praestat amore In natos, illis qui fretibus oua resoluunt Hippuro, gladii Cephalon iustissima turba Decipiunt Glaucum. Alii, vt Plinius medicus, recensent Glaucum cibos meliores & sine mordicatione generare, humoresque

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
