# De aquatilibus 111

Pierre Belon, De aquatilibus, GLAVCVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/111

reddere in corpore pinguiores. Caeterum huius piscis color ex liuido in aureum effulget: rostroque est obtuso, cuius labri pars inferior quinque exiguis foraminibus, superior tribus tantum peruia est. Oculi magni & nigri, sub quorum canthis, gemina sunt vtrinque foramina, dentes in maxillis confusi atque exigui, lingua rotunda: ad cuius radicem quae ad fauces est, circa epyglotidem asperitas quaedam ossea aliorum quorundam dentium formam prae se fert: atque ob hoc magis expetitur Glauci casput, quòd in eo lapillos duos gerat medicamentis vtiles. Tergoris pinnam non habet continuam vt Coruus, sed diuisam vt Chromis & Vmbrina. Laterum quoque pinnas acutas non habet, verùm quae ab ano ad caudam fertur: ea certè robusto aculeo vallata est, quo se aduersus pisces defendat. Caudam gerit subrotundam, ani foramen magnum ac distentum, multas intus lactes, omentum admodum spingue, circunfusa, ac multis in gyrum reuolutionibus complicata, & nodulis intercepta intestina complectens. Hepar habet spongiosum, in duos lobos distinctum: quorum sinister latior est: à dextro autem lobo vesicula fellis parua, pisi magnitudine, velut ex filo trium digitorum longo dependet, atque in fundo stomachi quandam apophisem in nullo alio pisce à me conspectam gerit, praeter quinque alias in piloro vetriculum obsepientes. Porrò, vesica non caret, vt nec etiam renibus atque ab his ad hanc productis vreteribus, filis tenuissimis haud absimilibus. Vescitur hic piscis carcinis, scolopendris, caridibus, & alga: quorum reliquiae in eius stomacho nonnunquam reperiuntur. nostris Parisinis ignotus, simus in Lauareti modum, mediaeque inter lupum & coruum magnitudinis: herbis virentibus praecipuè vescitur, ac litoralis est: vnde Oppianus, Permolles habitant ripas, herbasque virentes Labrax, audaces Hamiae, placidaeque Chremites. Cui etiam Ouidius eas notas dedisse videtur, quae aliàs Phycidi debentur: Atque immunda Chromis merito vilissima Salpa, Atque illium dulces nidos imitata sub vndis. Est enim Chromis, etsi litoralis, succi tamen gratissimi, & qui non minus iucundam nutritionem,

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
