# De aquatilibus 113

Pierre Belon, De aquatilibus, GLAVCVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/113

quàm pisces saxatiles exhibeat. Proinde tenuibus squamis vestitur, ex auro nitentibus, ac caeruleum interdum colorem concinnè vibrantibus: binas gerit pinnas in tergore, quarum anterior, quae minor est, nouem obfirmatur aculeis, alias quoque ad latera etiam acutas ac pusillas habet, atque vnam etiam sub ano ad caudam vnico aculeo roboratam. Huius item exterior branchia, spinea est, atque in gyrum nigra, &, vt in lupo, denticulata. Caudam habet subrotundam, veluti Vmbra & Glaucus. Atque hoc spraesertim à reliquis piscibus distinguitur: quòd vndantibus ac transuersis veluti lituris ex caeruleo in cinereum colorem abeuntibus sit aspersus: quas tamen pusillum Glaucum habere diximus: nam hae quidem in prouectiore Glauco euanescunt. Caeterum, caput habet obtusum, maxillamque in susperiore labro veluti infarctam, ac quoddam ceu linguae rudimentum, dentiumque loco, scabritiam sub labiis apparentem. Multis abundat lactibus circum intestina, ac folliculum tergori annexum geIrit, medio geniculo interseptum: Vuluam bicornem, ouis vtrinque plenam: Hepar subrubrum, ad quod fel vasculo tenui contentum, à duodeno incipiens, deferri videtur: Lienem stomacho inhaerentem, oblongum, tenuem, rubrum, cor triquetrum, albo pericardio contentum, stomachum per tergoris longitudinem protensum, cuius pylorus octonis apophisibus seu appendicibus ambitur. H.i. τis

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
