# De aquatilibus 115

Pierre Belon, De aquatilibus, CORACINVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/115

CORACINVS. Glaucorum generis est, qui Graecis κοράκινος, Latinis quoque Coracinus à paulò magis nigro, quàm Cyprini fluuiatilis colore dicitur. Massiliensibus pes Carpa, Comensibus, & qui Lemanu incolunt (marinus enim & fluuiatilis est) pesce Scarpa vocatur. Graecorum vulgus corruptè Caralgidia nominat, media est inter Vimbram & Chromidem magnitudine: Salituris est idoneus, quod & Galenus testatur libris de alimentis, in quibus hoc etiam animaduertendum est, vbicunque Gracculum perperam ab interpretibus conuersum comperies, illic Coracinum scribi atque intelligi debere, quemadmodum vbi Plinius ex Ouidio Rhacinum pullum esse scribit, illic etiam Coracinum legi oportere. Plinius autem medicus hunc piscem Coruum aspratilem vocat: saxatilem puto dicere voluisse. Ad Melanurum ipsa forma accedere videtur, latisque integitur squamis, admodum nigris, vnde nomen habet: capite est ac dorso in Cyprini modum gibberoso, atque in arcum conuexo, pinnamque gerit in tergore continuam, duas rursus in lateribus nigras, & vnam sub ventre firmis aculeis vallatam, quibus Glaucus caret: calculosque binos in capite valde magnos, quos nonnulli in pretio habere solent. Hunc piscem celeri incremento in mari perfici recenset Galenus, cui post Sardicam secundum locum in salsamentis praebet: durae tamen esse carnis asseuerat. H. ii.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
