# De aquatilibus 117

Pierre Belon, De aquatilibus, CORACINVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/117

VMERA MARINA. Σκιαῖναν Graeci, Latini Vmbram marinam dicunt, quòd quidpiam habeat inter coruum & lupum adumbratum, vel quòd dum mouetur, adumbrantem quendam oculis colorem iridis in morem rutilet. Vmbrinam Romanorum vulgus nominat, atque huius quidem minorem speciem quae argentei est Vmbrinottum. Parisinis non alio, quàm macri nomine cognitus piscis, du maigre, à carnis (quae in transuersas taleolas (vt Sturionis & Salmonis) dissecta venundari solet) candore atque albedine, quam vulgus maciem appellat. nullo enim est ea sanguine colorata, neque etiam ruffa apparet, quemadmodum Salmonis. Mediterranei maris incolae, apud quos magis nigricat, Daniam appellant un Daing, atque inter saxatiles à Galeno & Oppiano connumeratur, Sunt vdae cautes, herbis à fronte virentes, Hic domus est Sargis, haec statio laeta Sciaenis. Quibusdam tamen Graecis σκνίδες appellantur, quibus liuentium epitheton dedit Ouidius, Chrysophris imitata decus, tum corporis vmbrae Liuentis. Cetaceus est piscis, sexaginta plerunque librarum ponderis, quatuor plus minus cubitos longus,

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
