# De aquatilibus 129

Pierre Belon, De aquatilibus, ASELLI SPECIES ALTERA GRAECORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/129

ASELLI SPECIES ALTERA GRAECORVM vulgo Gaideropsaro dicta. Asinum piscem vertere possumus, quem Creticum vulgus Gaideropsarum vocat. Indigenae ad portam Veneris Pegorellam, Genuenses ac Massilienses Mustelam, puto Aristotelis & Galeni esse Callariam. Piscis est ad Marlangum nostrum accedens, Graeco atque Italico litori frequentissimus, inter mollis carnis pisces connumeratus: trium interdum palmorum longitudinis, ac cruris humani crassitiei: colore ex liuido in opacum abeunte, squamis Polam vulgarem referentibus. Duas in tergore pinnas gerit: quarum minima, capiti vicina est: praeter quas aliam rursus ad caudam vsque protensam habet, ac rursus ad latera vtrinque vnam, rotundam, sub quibus postremis crassiores ac carnosi quidam cirri, bifidi conspiciuntur: huius quoque caudae pinna rotunda est: cirrum sub mento ha bet, maxillas mobiles, dentes confusos, vt & asinorum reliquum genus. Sed hoc ab iis differt, quòd in labro superiore, maculam ostendit in cordis figuram denticulis circunfultam, linguam albicantem, & in cuspidem efformatam. Proinde branchias distendit vtrinque quatuor, sub quibus cor dellitescit triquetrum, pericardio vt in caeteris piscibus obuolutum. De diaphragmate hepar pallidum ac ferè lacteum appensum est in tres lobos diuisum: cuius pars sinistra, caeteris maior, vesiculam fellis oblongam admittit: tertius lobus superficiei stomachi incumbit. Lien illi est sanguineus, gracilis, oblongus, dorso incumbens, à ventriculo dependens, quem propter voracitatem praegrandem vidimus eius ferè figurae, cuius est pastorum instrumentum, cui cornutae musae nomen est. In Pyloro admodum multae sunt apophyses, vt quinque & triginta facilè connumeres. Eius intestina non amplius quàm tribus reuolutionibus circunflexa sunt, antequam ad rectum pertingant: praeter quae, vesicula quadam caeteris asinis communi praeditus est, gemino veluti folliculo tergori coniuncta, I.i.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
