Latin
ALTER GRILLVS VVLGARIS, ASELLI
Pierre Belon, De aquatilibus 132
Unproofread scanNot analysed yet
ALTER GRILLVS VVLGARIS, ASELLI species, ad Tragum antiquorum reducta. Mollium Asellorum classis est, Italorum plerisque Grilli nomine cognitus piscis, palmum ex Mediterraneo non excedens: carnis admodum delicatae, Romanis antistitibus in deliciis habitus, à quorum vulgo pro Congro accipitur, atque interdum ab ichthyopolis eius loco supponitur. Cui sententiae ego quidem facilè accederem, nisi ab hoc longè diuersa esset huius (quam mox videbis) capitis ac pinnarum effigies. Illud enim quaternis cirris barbatum apparet: Hae verò carnosae, integram in gyrum caudam ambiunt, ac multa nigredine perfunduntur. Verum quidem est, lubricam illi pellem esse, Anguillae ac Congri modo: sed reliquae notae ad Anguillam accedunt. Quamobrem tam incerta est mihi huius piscis nomenclatura, vt vix in promptu quid de hoc statuere possim, occurrat. video enim communem Grilli &Congri apud authores appellationem esse: &tamen hic Grillus, Congrus non est. Scio praeterea Venetos, superius descriptum piscem, atque hunc quoque, Galeam appellare: sed quod hic piscis Mustela sit, ipsius quidem pinnae caudam ambientes ac nigricates, ipsaque carnis in man ducando iucunditas plurimum reclamant. Audio qui Tragum antiquorum esse iudicent: de quo Oppianus, Menides, &Tragi simul, &Atherina vagantur. Quorum sententiis facilè assentirem, nisi plane mihi esset ignota, ex antiquorum scriptis, piscis Tragi descriptio. Hoc vnum mihi compertum est (quod &vobis affirmare possum) piscem hunc, mollem &delicatum, Asellorum esse speciem, ab aliis plurimùm dissidentem, atque ob id peculiare nomen sibi promeritum. Porrò linguam habet paruam, acutam, cor Trigonum ruberrimum: hepar, ad sinistrum latus exporrectum: stomachum oblongum, pilorum permultis apophysibus circundatum: à quo tres intestinorum reuolutiones ad anum pertingunt, lienem, rubrum atque oblongum. Caetera ad reliquos Asellos, atque adeò ipsa voracitate accedit. Grillus alter, falsò Congrus, quibusdam Tragiis, Asellorum species.