# De aquatilibus 138

Pierre Belon, De aquatilibus, FALX PISCIS ANTIQUIS, QVOD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/138

Omnes boni succi atque optimi nutrimenti sunt Passeres, mollique carne praediti: quamobrem Galenus Philotimum admiratur, quòd neque Soleam inter molli carne praeditos, neque Scarum inter saxatiles annumeraret. Psettarum genus omne quaternis pinnis praeditum est, squamatorum in mo rem, quarum duas in prona parte, ac totidem in supina ostendit: sed & hoc praeter caeteros pisces ha bet, quòd pinnulis in gyrum circumuallatur: huic quaternae vtrinque insunt branchiae: Lingua caret, oculosque in supina corporis parte habet: ac (quicquid ab antiquis aut recentioribus circunferatur) hos certè pisces maris ac foeminae discrimen vel hoc argumento suscipere facilè crediderim, quòd in quibusdam oua, in aliis lactes reperiantur. Ac quod ad internam eorum anatomen spectat: illud imprimis nobis compertum fuit, nullis eos ad pylorum apophysibus praeditos, cor illis esse rubrum, atque ab vna parte gibbum, cui caruncula quaedam atra, quadrangula (puluini modo) sub sidet: ad cuius partem superiorem, vesicula, pulmonis officio fungens, annectitur: hepar prae se fe runt latum, in ea parte situm, quae ventriculum amplectitur: à cuius extrema fibra fellis folliculus dependet. Lienem his piscibus atrum conspeximus sub stomacho situm: ventriculum quoque non ita turbinatum, imò etiam latum, ac cum intestinis anfractuosè circunductum, quae meseraicis circunfulta, ac permultis orbibus implicata, ad anum deferuntur: Dentes in maxillis exertos non habenti sed eorum loco maxillas, rugosa quadam scabritie asperas ostendunt: Gulam in his videas cuiusdam veluti ingluuiei persimilem, ventriculo adiacentem: & quanuis ore sint admodum paruo, mirum est tamen horum piscium maiores, etiam conchas integras, & conchylii genus omne deuorare, vnde praecipuè vescuntur, ac sanum nobis victum exhibent. Pusillos autem, minoribus Telinis, Chamis, Mitulis, Cancris, & Caridibus victitare. De quibus nunc particulatim explicandum, atque à Rhombo incipiendum est. RHOMBVS. Rhombum Latini, ac post eos Itali à turbinata corporis figura vocauerunt, quem Galli Turboum pro Turbinato dicere maluisse videntur, vn Turbot. Psittam nullo cum Passeribus discrimine apud Aristotelem Gaza conuertit: quemadmodum & Oppianus hoc versu, Et Clariae, Psettae, Scepani, Eriglis, Asellus. Galenus tamen Rhombum à Psitta seorsim nominauit: Est enim Psitta, vt postea docebimus, Galorum Plya.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
