# De aquatilibus 14

Pierre Belon, De aquatilibus, QVID DELPHINVS A TVRSIONE DISTET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/14

QVID DELPHINVS A TVRSIONE DISTET. Equidem non omnino absurdè sensisse mihi videntur qui marinum suem, quem Marsuinum vocant, pro Delphino vsurparunt. Quanquam enim re vera Marsuinus sit marinus Tursio (vt paulò pòst ex Icone describemus) tamen tanta est vtriusque piscis partium interiorum cum porci terrestris, atque adeò hominis partibus similitudo, vt Delphinum etiam marinum porcum dicere possis, adeò mollibus partibus, cerebro, corde, hepate, ventriculo, renibus, ac vasis inde prodeuntibus, durisque, hoc est ossibus, atque ab his cartilaginibus inter se conueniunt. Hoc interest, quòd Delphini lien compactus non est, sed in multos globulos distinctus, fellisque folliculo, ac caeco intestino caret. Hoc praeterea à Tursione distat, quòd Delphini intestina multo graciliora sint: itemque epiglottis quae in palati foramen inseritur, triploque minore sit pudendo, maiore corde, liene, hepate, pulmone ac ventriculo: lingua quoque multò longiore ob rostri prominentiam. Praeterea Delphini dentes in inferiore maxilla semipedem longa, serratos, & acutos, vtrinque quadraginta, superioribus minores conspicies. Tursionis verò obtusiores in latum se diffundunt, vt in pecudum anterioribus incisoriis cernere est. Cauda etiam lunata Delphinis apparet, Tursionibus laciniata, magisque quadrangula. Denique Delphinus, vt plurimum Tursione gracilior est, magis tamen carnosus, ac minus pinguis. Porrò vt nihil intactu praeter mitteremus quod ad praecipuam huius piscis cognitionem spectaret, vtriusque piscis foeminae vterum aliquando dissecuimus, quem conspeximus ad humani formam propemodum accedentem. Cuius dissecti formam ac figuram sequens tibi pictura ostendet.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
