# De aquatilibus 144-2

Pierre Belon, De aquatilibus, FLETELETVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/144-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/144-2

FLETELETVS. Martius est piscis, atque adeò fluuiatilis, & Passerini generis, qui Fleteletus dicitur, ab Anglico tra ctu ad nos circa quadragesimam, ac paulò pòst, deferri solitus: Fleso vt plurimùm maior, sed carnis aequè candidae, quam, festucis craticulae admotis, nostrates exassare solent, ac butyro condire, quemadmodum & reliquos Flesos ac Limandas: cui pisci Britannicum vulgus Helbut nomen indidit. Hoc vocabulum quanquam apud plerosque nostri vulgi ichthyopolas transierit, mirum est tamen cum maior eius pars diminutiuo vocabulo vsa, Fleteletum appellauerit, cùm & Fleso & Limanda sit mul tò maior ac delicatior, immò vel ob hoc magis apud nos rarissimus.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
