# De aquatilibus 146-2

Pierre Belon, De aquatilibus, CITHARVS SEV CANTHARVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/146-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/146-2

Ad coquendum autem sunt praestantissimi, qui albo iure condiuntur ad hunc modum. luris albi quo condiebantur Saxatiles pisces, descriptio ex Galeno, Plinio, & Dioscoride. Copiosam aquam vbi pisces incoquere voles, primùm iniicito, deinde olei quod satis est adfundito, cum pauco anethi & porri: ac cùm pisces semicocti fuerint, salis tantum inspergito, quoad totum ius salsum nondum appareat. Haec praeparatio vel aegrotis ipsis est accommoda: quibus verò inculpata est sanitas, hos primùm in sartagine frigito, secundo loco super craticula assato: his deinde oleum, garumque cum pauco vino condimentum esto. Frixis verò plus vini garique addere conHaec Galenus. uenit, minus olei. lus album, ait Plinius, è scorpionibus, Iulide & saxatilibus virus non resipientibus coqui debet, cum anetho, Apio, Coriandro, Porro, additis oleo & sale & olere marino. Retentum (inquit Dioscorides) piscium ius, modò per se, modò ex vino potum, aluum subducit, priuatim ad hunc vsum: Conficiatur è Phycidibus, Scorpionibus, Iulide, Percis, & recentibus aliis saxatilibus, nec virus respuentibus, simpliciter cum aqua, oleo & anetho

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
