# De aquatilibus 146

Pierre Belon, De aquatilibus, FLETELETVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/146

Oblongiori est, quàm quiuis alius Passerinus piscis, corpore, ac minus omnium lato, pinnis vndecunque vsque ad caput (quod breuissimum habet) circunsepto: cute (si contrectetur) squamulis visum effugientibus, asperiuscula. Sursum subnigra, nullis maculis distincta, per medium in duos veluti musculos diuisa, subtus candida. Caetera cum reliquis huius generis piscibus habet ferè consimilia. Optimae Soleae ex Nouo portu, quem Neuportum vocant, ad nos adferuntur, quae frixae, ac per medium dissectae, siccam, minimeque viscosam habent carnem, spinamque integram, nullo negotio (vt vera Persica nucleum) relinquunt. Quae verò ex Stapulensi portu (vulgus vocat Istaples) ad nos veniunt, vt breuiores sunt ac nigriores, sic carne viscosa constant, neque spinam relinquunt. Quamobrem has ad aliarum differentiam vulgus nostrum Polas appellauit, de qua mox disseremus. Solea & Lingulaca, Latinis: Bουγλώσα, Graecis: Venetis, Sfoia: Romanis, Lenguata: Vulgo, Vne Sole.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
