# De aquatilibus 148

Pierre Belon, De aquatilibus, SOLEA ALTERA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/148

SOLEA ALTERA. Dubium non est, quin id Passeris genus, quod vulgus nostrum Polam appellat, à Solema sit longè diuersum. hoc enim ab ea differt, quòd os ei oppositum ostendat, quemadmodum & Rhombus Passeri: Hanc enim, si iuxta Soleam eodem situ componas, os Polae in sinistrum, Soleae verò in dextrum reperies latus vergere. Corpus huius Soleae speciei breuius esse solet, ac lumini expositum translucet. Os habet dentibus tenuibus obseptum, eiusque corporis pars supina squamis caret, quas prona ostendit. Polam hanc Massilienses Seruantinum, vt & Aselli speciem aliquam superius dictam, ab albedine Capellanum vocauerunt: Romanum vulgus Linguam nominat ad Soleae, quam Lenguattam vocare solet, differentiam. Vilioris est pretii quàm Solea. SPECIES. SOLEAE TENIA, ALTERA Teniam Aristoteles & Oppianus vocauerunt Alexandriae, Canopi, & Seleuciae in Antiochia frequentem piscem, ad Soleam plurimùm accedentem (ac cibi aequè delicati) nisi gracilior esset, pinnasque tantùm haberet binas. Hunc Gaza Vittam conuertit: Romanum vulgus Sfeliam vel Sfolium eodem quo & Veneti nomine, Soleam appellare consueuit. Cui ob corporis tenuitatem atque exiguitatem imbellis epitheton tribuit Oppianus hoc versu, Teniae imbelles, & picto Mormylus ore. Ac de Planis quidem hactenus. De Latis nunc est disserendum. De Latis piscibus, quos Anthies Graeci nominauerunt.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
