# De aquatilibus 149-2

Pierre Belon, De aquatilibus, SCORPIO MARINVS ET SCORPAENA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/149-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/149-2

Cor illis valde paruum est, cui vesicula alba ac flatu turgida incumbit, quae, vt quidam pulmo, vacua contrahitur. Diaphragmate praediti sunt: Hepar ostendunt album, in quinque veluti lobos distinctum: quorum sinister reliquis maior, fel oblongo folliculo inclusum continet: ventrem satis grandem: lienem rubicundum, in opsposito fellis latere situm: Pilorum nouem appendicibus aut apophysibus suffultum: intestina pauica, quae binis tantùm giris inflectuntur. Tota horum piscium spina vertibulis vigintiquatuor conistat: calculum in capite gerunt. Caridibus, Aphiis, Sparulis, Gobionibus, & omnis generis piscibus paruis vescuntur. Athenaeus Scorpium & Scorpaenam & colore & succo differre tradit. C. Plinius Medicus epilepticos in cibo Merulis, Turdis aut Scorpionibus iuuari scribit: Disentericos quoque Scorpaenam cumino & aceto conditam iuuare. Nos autem Scorpaenae iconem hîc non descripsimus, quamobrem tu Scorpione contentus eris.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
