Latin
QVID DELPHINVS A TVRSIONE DISTET
Pierre Belon, De aquatilibus 15
Unproofread scanNot analysed yet
TVRSIO. Phocaenam Aristoteles, Plinius Tursionem vel Torsionem, Germanorum vulgus Marsionem, nostrum, Marsuinum, quemadmodum Polybius ὖν θαλάττιον, Thynnum vocauit, quem ait in Lusitania glandibus, quae in eius regionis mari plurimae sunt, vescentem, non aliter pinguescere, ac porcos quadrupedes. Porrò quum nonnulli dicant, porcos marinos, pinnas venenatas in dorso gerere, de quibus intelligant, planè incertum est. Nam apud veteres Graecos satis diffusa est de fluuiatili porco mentio, quem amnis Achelous gignit, quique grunnitum quendam aedit, dum capitur: vnde Athenaeo ποταμιος χοῖρος vel κάπρος appellatus est, quem alii ψαμμαθίδα vocauerunt, vt suo loco ostendemus. De marino autem porco, nihil hactenus apud eos legisse memini. Hoc tantùm apud Plinium videas, quosdam pisces porculo marino conferri posse: sed nihil inde certi colligere potes. Est igitur Phocaena Delphini magnitudine, breuiori tamen, sed crassiori corpore, cuius tergoris color ex caeruleo in obscurum liuet, sub ventre autem albicat, pinnasque Delphini in morem gerit, caudam crescentis lunae figura: caput obtusum, non ita longum, neque porcinum rostrum referens: cuius meatus auditorios admodum obscuros, vt aliquando reperias, ab oculi maiore cantho sex digitorum interuallo caudam versus accuratè disquirere, illucque gracilem culmum inserere oportebit. Caetera tam externa, quàm interna vtriusque huius piscis sexus, &quantum inter se discrepent, atque ad porcinas partes accedant, in Delphino reperies. Qualis autem sit nostrorum litorum Phocaena, ex sequenti figura conspicito. Gaegella vulgo dicto, suum fortasse nomen mutuatus est. Caeterum Orca, piscis est cetacei generis, crassa admodum corporis compage, reliqua quae ad nos perueniunt cetacea, praeter Balaenam, facile excedens, vt alteram (quae minor erat) octingentarum librarum pondus, alteram verò plus mille libras excedere aliquando viderimus: maiorem pedes amplius quàm octodecim longam, crassam autem per medium decem &lius: alteram porrò duodecim tantùm pedes longam, crassam autem pedes sex: Ambae Delphino ac Tursioni ita similes, vt non solùm Marsuini nomen sibi vulgo vendicent, sed &pro Marsione publicè exponantur.