# De aquatilibus 152

Pierre Belon, De aquatilibus, DORADA AVT AVRATA GALLICA, QUAM ITALI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/152

Totus est aureus atque argenteus piscis, qui ab insigni pulchritudine Graecis Καλιχθὺς appellatus est, Tyrrheno familiaris, Adriatico non item: Romanis atque Neapolitanis Fietola appellatus, nullum tamen inter apprimè delicatos pisces nomen retinens: de eo sic Oppianus cecinit, Polypodas agitata petit cognomine pulcher. Sunt qui Callyonimum, nonnulli Hellopem, alii Licon esse credant: de quibus tamen seorsim à nobis actum est. Nulli pelagio pisci nomen hoc Graecum rectius conuenire, quàm Romanorum Fierolae existimauimus: vt qui totus ferè sit argenteus, vt Lampusa: ac praeterea multis aureis lituris variegatus. Latus est ac planus, caudam lunatam habens: Linguani carnosam, delphini modo, ad humanam accedentem, suisque partibus omnino absolutam: quod praeter caeteros branchiis praeditos pisces solus habere mihi visus est. quemadmodum & hoc sibi etiam peculiare, quòd praeter omnium piscium morem, pinnis sub ventre careat, estque prorsus inermis: Branchias vtrinque quatuor gerit, si quidem eam, quam capiti coniunctam habet, annumeres. Superiorem maxillam fixam ac immobilem, vt Scarus & Exocetus habet: atque, vt ait Oppianus, Dentibus obtusis est illi rictus inermis. Cantharo quidem similis est, sed eo maior euadit, non tamen aequè crassus. Lineam habet à capite sub ventre ad vmbilicum extensam, atque vtrinque in ceruice nigram maculam. Squamis vndecunque caret, praeterquàm in eo lineae ductu, qui piscis huius latera distinguit: ventrem quoque paruum habet, vt & Lechia & Lampugat. Quamobrem & ei arctè intestina inter se cohaerent, quae tam numerosis spiris in orbem circunductis ita inter se complicantur, vt globulum esse dicas: hepar vnius tantùm lo

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
