# De aquatilibus 165

Pierre Belon, De aquatilibus, ERMANNV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/165

SPHYRAENAE DVAE. Sphyraenae interdum Marluciorum modo exiccari solent. Venetiis rarò recentes videbis. In Gallia ex Oceano nunquam, quod sciam: in Corcyra nihil frequentius videndum occurrit. Graecorum vulgus, quod ab Italis voces mutuatum est, non Sphyraenas, sed Lucios marinos, quod Gallicè du Merllus dici posset, nominat. Les bi Mitilenis incolae Sphyrnam pronuntiant: sed Graeci, qui in Asia agunt, Zariganes dicunt: voce, inquam, falsa quae Bellonae pisci debetur. Sphyraenam Lucium marinum ideo in Graecia vulgò vocare solent, quòd Lucio fluuiatili persimilis sit: cùm tamen res eadem non sit: nam Merlucius & Sphyraena differunt. Miror ego cur eam Athenienses Cestram dixerint. Massiliensiibus vulgò cognita est, apud quos pes escome nominatur, quòd Scalmo multùm affinis sit, id est vtrinsque fastigiata. Est autem Sphyraena oblongo corpore praedita, cuius duae obseruantur species, quae inter se minimè dissidere comperirentur, nisi vetustas indicio esset: Siquidem harum altera Trachurum siue Surum colore refert, atque eodem modo sub ventre albicat: Altera autem senescens Mormyri laterales picturas colore assequitur. Lineam habent vtrinque ad latera, vt in Lupo dictum est, quae à branchiis rectà ad caudam fertur. Squamis lente multò minoribus obsepiuntur. Capita habent oblonga in mucronem desinentia. Oculos latos, caesios, dentes in maxillis oblongos, alioqui raros, vt fluuiatilis Lucius. Hoc eis peculiare esse deprehenditur, quòd inferiores eorum maxillae in Pelamidis modum superiorem magnitudine vincant. Branchias vtrinque quatuor habent. Eorum pinnae mihi pro corporis magnitudine breues esse videntur. Supremum dorsi cacumen illarum duabus pinnis praeditum esse comperio, quarum anterior quinis aristis seu aculeis vallata est: caudam bifurcam habent: Linguam autem scabram, & denticulis exasperatam, ad cuius radicem meatus rectà ad cor L.iii. perducitur. Cor porrò oblongum, sub quadam vesicula alba inclusum, quae multis piscibus pro auriculis cordis substituta est. Hepar sub diaphragmate stomachum ambiens, eum in gyrum palpat. Pylorus à stomacho consurgit, tam multiplici apophysum seu caecorum caesarie intertextus, vt poenitus stomachum contegant, quos nemo numerare posset.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
