# De aquatilibus 166

Pierre Belon, De aquatilibus, ERMANNV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/166

Fel ab hepatis lobo dextro latere in folle oblongo dependet: reliqua intestina adnumerari possunt. Natura huic sollem vento plenum, ne ad imum sideret, donauit, oblongum, anteriori parte bifidum, vtrinque in acumen exeunte: Spina dorsi raris vertebris coagmentatur. Sunt qui Sphyraenam Oxyrinchum vocari debere credant, vt puta quòd rostrum eius videant acuminatum. Sed cùm de Lucio fluuiatili agemus, ista fusius persequemur. De Sphyraena Oppianus istis versiculis ita canit, Si Sphyraena sinu retis claudatur in amplo, Latum perquirit laqueum, quo lubrica terga Serpentum in morem labatur retibus amplis. Theodorus Gaza, Aristotelis interpres, Sphyraenam Malleolum conuertit, aliter quàm Plinius, qui hanc Sudim hoc modo nominat. Sunt praeterea (inquit) à nullo autore nominati, Sudis Latinè appellata, à Graecis Sphyraena, rostro similis nomine, magnitudine inter amplissimos rarus, sed tamen non degener. gris, Pelamis, Mormyrus, Erithrynus, Salpa, Trachurus, Aurata, Hirundo, Miluus, Cernua, Orphus, Scombrus, Colias, Lacertus, Mystus marinus, Coccix triplex, Lyra, Cephalus, & Mugil numerabuntur.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
