# De aquatilibus 168

Pierre Belon, De aquatilibus, HALECVLA SEV HALEC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/168

HALECVLA SEV HALEC. Pisces, quos Galli & Hispani Anchoy dixerunt, Veneti Sardonos nominarunt, ad Chalcidum differentiam, quos illi Sardellas vocant: sed Romani pro Sardonis Sardas intelligunt: Tractus litorum Liguriae incolae, Cueuri, Cucunari, vel Cucuneuri appellitant, sicque Genuenses: Romanum vulgus Alicii nominare mauult, quasi Haleces diceret. Incrementi minuti pisces sunt Haleculae, sed in salsuris caeteris omnibus meliores euadunt: vt earum Muria, in sapore, inferior Garo non sit. Sui generis piscis esse vel ex hoc probari potest, quod Columella inter pisces annumerat, qui sunt incrementi parui: Digito enim raro longiores & crassiores euadere comperiuntur. Et quemadmodum Harengus Celerinum refert: sic quoque Halecula Sardinam. Is prorsus squamis caret, & branchias exteriores latas gerit: Spurcitiis, coeno & arena vescitur. Et quemadmodum Anates & Anseres rostris coenum commouent, & eo sese exaturant: sic etiam Haleces, quae cum Sardinis saepenumero capi solent, arenis & spurcitiis exaturati comperiuntur. Si tu Haleculam interiicias inter oculi aciem & solem, omnino eam transparere videbis, dempta tamen linea argentea, quae vertebras spinae comitatur, quae sanguinem continet. Exiguam in summo tergore habet pinnam: Cauda ei bifurca est, corpore magis tereti praedita, quàm lato. Pinnis lateralibus, si bene memini, caret. Caput magnum ei est. Hoc habet mirabile, quòd dum oscitat, amplum os aperit, vt serpentis potius os, quàm piscis appareat. Hinc meritò Graeci olim Licostomos, siue os lupinum nuncupauerunt. Alii nonnulli Lupum simpliciter dixerunt. Linguam nullam habere, nec linguae rudimentum creditur. Solent praecindi Halecularum capita, antequam saliantur. Nam gnari piscatores sciunt tantam inesse amaritudinem in felle eius, vt id vnam cum capite auferant. Quo fit vt ferè semper sine capitibus in doliolis conditae nobis deferantur. Salitae, crudae semper eduntur. Hyeme vtplurimùm à fine Decembris vsque ad quadragesimam (quo tempore etiam Sardae) capiuntur. Enixius hoc studui, vt ex longioribus & crassioribus nanciscerer: sed nunquam palmi longitudinem pertingere, & pollicis crassitudinem assequi comperi. Argenteo colore micant, tergore vero ad ceruleum accedente. Multi hos falsò fel in capite gerere credunt: Habent enim id intestinis annexum, quod hoc modo auferunt. Altera manus caput trahit, vt cum ea manu viscera, quibus fel haeret, eximatur: tamen recentes Haleculas frixas in sartagine cum oleo vel butyro, vel in craticula assatas, vnà cum visceribus optimi saporis esse deprehendi. Viscera habet nigerrima, sed Peritoneum albissimum, contra quem salpa: Stomachum pallidum, oblongumque. Apophyses non habet in duodeno plures quàm viginti. Fel per longitudinem intestinorum protensum ita confusum, vt minimè sit conspicuum. Halecula, Latinis: Anchey, Gallis & Hispanis: Cucuneuri, Genuensibus: Cueuri, incolis portuum De le Specie & Veneris: Sardoni, Venetis: Alicii, Romanis. E esse inter seinem. Misit, immen einensis, uagesim institiis illius ugneten eine

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
