Latin
MVLLVS SIVE TRIGLA
Pierre Belon, De aquatilibus 175
Unproofread scanNot analysed yet
Quidam verò ipsum per se mandere volunt, sed Garelaeum, quod vocant, in vase cum pauxillo vini praeparantes, &in eo viscus ipsum tantisper comminuunt, quod totum simul ex ipso &humidis praeparatis succus vnus fiat simplex ad sensum &similaris, in quo Mulli carnes intinctas mandunt. At mihi profectò nequaquam tantae suauitatis esse videtur: neque tantam corpori vtilitatem adferre, vt tantopere sit concupiscendum, vti nec ipsum caput. Quanquam gulosi hoc quoque laudant, ac secundas post iecur ferre praedicant. Caeterum intelligere nequeo, cur spermulti grandissimos Mullos emptitent: cum nec adeò suaui sint carne, vt minores: nec ad coquenidum faciles, vt quae dura admodum est. Ob eam igitur causam, cùm quendam aliquando interrogassem, qui ingenti pecunia praegrandes Mullos emerat, quòd illos tantopere expeteret, respondit se pri mùm propter hepar illos tanti emisse, tum autem &propter caput. Verùm hactenus de Mullis haec dixisse, huic sermoni, in quo vtilitatem inquirere instituimus, satis fuerit. Porrò optimi Mulli fiunt, vt alii etiam omnes pisces, tum propter mare purum, cùm propter alimenta. Nam qui cancellos vorant, &grauiter olent, &insuaues sunt, &ad coquendum difficiles, &mali succi: hos porrò dignosces, si prius quidem, quàm vescare, ventrem resecueris. Inter vescendum verò ipse statim gustus ac olfactus liudicium adferet. Hactenus Galenus. Item alibi sic de Mullo scribit, Mulli verò quod dura eorum caro sit, &ab excrementis pura, non sunt ad saliendum accommodi. Item libro de attenuante victu ita habet, Qui autem vitam in maiore otio, ac quietè degunt, iis non modò ab eiusmodi suum esu est temsperandum, verumetiam à syluestribus: Abundè enim fuerit eis auibus montanis vesci, &piscibus