Latin
SALMO VEL SVLMO
Pierre Belon, De aquatilibus 177-2
Unproofread scanNot analysed yet
SALMO VEL SVLMO. Salmonem cetaceum piscem dicere poteris, si quidem ad eius solam magnitudinem aduertas: vt plurimùm enim cubitorum longitudinem, crurisque crassitudinem aequat: squamis tamen est pro corporis ratione admodum tenuibus: quae maculis per totam cutem conspersae, orbiculos ruffor ac luteos referunt. Miror piscem hunc vulgo tantopere cognitum Graeco nomine carere. Paruam in medio tergore pinnulam habet, &ab ano sub cauda rursus aliam carneam ac pinguem. Caudae autem pinna subrotunda est: porrò quatuor aliarum pinnularum, quas sub ventre gerit, duae sub branchiis positae sunt, aliae ventri incumbunt, ei oppositae, quam in dorso sitam esse diximus. Lineam vtrinque in lateribus rectà à branchiis ad caudam deductam habet. Pinnulas luteis &rubris maculis, vt reliquum corpus distinctas. Dentium illi (praeter aliorum fluuialium morem) sunt quatuor ordines in palato, vt serpenti Cerasto: lingua quoque dentibus hamatis exasperata, exertosque ostendit maxillae inferioris dentes, plures quidem quàm superioris: branchias ad radices linguae vtrinque quaternas: stomachum in longitudinem protensum, pro tanto corpore valde angustum: hepatis vnicum tantùm lobum pallidum, stomacho assidentem, ad sinistram inclinatum, de quo fellis vesicula ex viridi in nigrum abiens, dependet: lienem atrum veluti sanguine suffusum, apophyses in pyloro penè innumeras.