# De aquatilibus 177-2

Pierre Belon, De aquatilibus, SALMO VEL SVLMO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/177-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/177-2

SALMO VEL SVLMO. Salmonem cetaceum piscem dicere poteris, si quidem ad eius solam magnitudinem aduertas: vt plurimùm enim cubitorum longitudinem, crurisque crassitudinem aequat: squamis tamen est pro corporis ratione admodum tenuibus: quae maculis per totam cutem conspersae, orbiculos ruffor ac luteos referunt. Miror piscem hunc vulgo tantopere cognitum Graeco nomine carere. Paruam in medio tergore pinnulam habet, & ab ano sub cauda rursus aliam carneam ac pinguem. Caudae autem pinna subrotunda est: porrò quatuor aliarum pinnularum, quas sub ventre gerit, duae sub branchiis positae sunt, aliae ventri incumbunt, ei oppositae, quam in dorso sitam esse diximus. Lineam vtrinque in lateribus rectà à branchiis ad caudam deductam habet. Pinnulas luteis & rubris maculis, vt reliquum corpus distinctas. Dentium illi (praeter aliorum fluuialium morem) sunt quatuor ordines in palato, vt serpenti Cerasto: lingua quoque dentibus hamatis exasperata, exertosque ostendit maxillae inferioris dentes, plures quidem quàm superioris: branchias ad radices linguae vtrinque quaternas: stomachum in longitudinem protensum, pro tanto corpore valde angustum: hepatis vnicum tantùm lobum pallidum, stomacho assidentem, ad sinistram inclinatum, de quo fellis vesicula ex viridi in nigrum abiens, dependet: lienem atrum veluti sanguine suffusum, apophyses in pyloro penè innumeras.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
