Latin
PELAMIS
Pierre Belon, De aquatilibus 178
Unproofread scanNot analysed yet
ditae, laudatissimis salsamentis non cedunt: vnde passim vsitato nomine salsamentum Sardicum appellatur. Post Sardas autem ac Pelamides, Myli, qui ex Ponto afferuntur, plurimùm laudari solent in condimentis. Ego verò, vt Galeni eodem loco mentem interpreter, Pelamides cum Thynnis aliquando contuli, eundemque ambobus habitum figuramque deprehendi: pinnas, caudam, ac tergonris appendices vtrique persimiles, eademque forma tornatos. Verumetiam Pelamidem cum grandi Scombro siquando conferas, vtrisque eosdem pinnarum ordines, &corpus eodem pacto efformatum esse conspicies. Sic quoque Colia cum Scombro, &Scomber cum Lacerto conueniunt. Pelamidum capturam docens Oppianus, sit ait, Lino circundant tenui, &maris aequora verrunt, Et contis quatiunt vndas, strepitumque refundunt Pelamides sonitu pauidae, subitoque tumultu Concussae, celeres ad pendula retia currunt.