# De aquatilibus 183

Pierre Belon, De aquatilibus, MORMYLVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/183

MORMYLVS. Veteres à marmoreis maculis & eiusdem albedine Mormyro aut Mormylo nomen indiderunt, quam appellationem vulgus adhuc retinere comperio: nam & Byzantini Mormyrum nominant, de quo sic Oppianus, Taeniae imbelles, & picto Mormylus ore. Mormyrem vocat Ouidius, Theodorus Gaza vertit Mormurum, cuius eadem ferè esset cum Melanuro corporis compositio, nisi longior esset, & denis lineis transuersis suggillaretur. Melanurus praeterea oculos multò maiores habet: caput, vt Erythrinus: corporis autem constructio aliquantum ad formam Maenae accedit. Totus Mormylus lacteo, aut, si mauis, argenteo colore nitet, sed eius caput potissimum refulget: Melanuri autem color magis opacus est. Labia habet carnosa, squamis pellucidis ac tenuibus conuestitur. Salpa et Mormylus pictorum epitheton obtinuerunt: hoc tamen inter se distant, quòd Salpa rectis pingatur lineis luteis: Mormylus verò, duodecim subnigris transuersis super albissimum corpus in cinereum opacum declinantibus: labium superius in modum tubi, veluti in calua insertum habet: dentes exiguos, exertos, in maxilla superiori deinceps dispositos: in inferiori non item. Continuam tergoris pinnam duodecim aculeis communitam ostendit posteriori parte inermem. Eius cauda bifurca est: laterum pinnae in acutum desinentes. Linea quae latera intersecat, ab angulo branchiae incipit, & (vt in Boope) arcuata ad caudam perducitur. Huius oculi parui sunt, paulo altius ad ceruicem siti: caput quoque longiusculum. Si quispiam rictum eius contempleM.iiii. τιειι ει, III

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
