Latin
MORMYLVS
Pierre Belon, De aquatilibus 188
Unproofread scanNot analysed yet
Hepar illi est valde magnum vt Scaro, sed magis ad colorem cinereum inclinans, in tres lobos partitum. Vesiculam fellis oblongam habet, in dextro hepatis lobo positam. Branchias vtrinque quaternas, sed eas quidem geminas: quamobrem branchias in Salpa sexdecim numerari posse dixeris. Lingua Salpae est mediocris, vulua vsque ad diaphragma extensa, ouis referta, bicornis. Capitur in Illyria omnibus anni temporibus. Spinas (quas pro costis vtrinque decem habet) falcatas gerit, ad spinam latas, sed ad ventrem mucronatas. Spina autem Salpae, quatuor &viginti vertebris constat, per quam nerui insignes ad latera protenduntur: qui ex duabus primis vertebris originem ducentes, etiam ad pinnas deferuntur. Caeterum Salpa Scari modo in opsonium apparatur: Carnem habet mollem, fungis quodammodo respondentem, paucas spinulas. Si quis eius squamas auferat, eidem lineae rectae, luteae, in cute apparere videbuntur, quae in squamis iam apparuerant. Ideo ipsa colorum varietas no in squamis, sed in cute existere facilè comprobatur, vt iam in Mulo &Rubellione diximus. ses un Sou vel Surelle nominant. De hoc pisce nusquam dubitatum fuit: quandoquidem vsqueadeò insignibus notis praeditus est, vt facilè vbique cognoscatur.