# De aquatilibus 19

Pierre Belon, De aquatilibus, VITVLVS MARINVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/19

VITVLVS MARINVS. Quemadmodum Delphinorum superioribus picturis explicata genera, sues terrestres: sic Phocae, vitulos: atque hippopotami, equos terrestres proximè imitantur. Adeò nihil esse in terris reperies, quod non idem foecundissimum mare producere soleat. Igitur Phoca (quem Vitulum Latini, nostrates Bouem, quidam Lupum, alii Vecchium marinum appellant) cetaceum est aquatilis genus, litorale potius quàm pelagium, viuiparum, quadrupes, pilosum, tota corporis forma, atque adeò mugitu vitulum, aut iuuencum referens: amphybium, & magna ex parte per sicca litora diuagari, vicinosque litoribus agros terrestrium more depascere ac deuastare solitum. Quinetiam vineta ac pomaria, locaque arboribus consita, suis fructibus voracissimè spoliat, ac siquando colliculum conscenderit, atque inde secedere cogatur, iam tum quidem pedes ac caput in ventrem contrahens, ac totum corpus in globum constringens, maximo in mare impetu deuoluitur; non enim tam leuis ac facilis est illi pedum ac tibiarum, quàm terrestrium, motus. Praeterea ossibus in cartilaginum formam ac naturam flexilibus praeditus est, reliquum totius corporis carneum, eiusque operimentum durissimum ac solidissimum habens: cuius caussa, potius quam edulii à nobis expeti solet.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
