# De aquatilibus 190

Pierre Belon, De aquatilibus, MORMYLVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/190
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/190

Reflexos enim versus caudam quadragenos vtrinque habet vncinos, vnde nomen illi inditum. Trachuris Genuenses vasa viminea implent, quibus (maximè verno ieiunio) Mediolanenses ac Laodicenses, aliique Longobardi, mari remotiores vescuntur: Argentinosque, à colore quem sale conditi prae se ferunt, appellant. Trachuros de genere lacertorum esse confessum est: Scombrosque colore, figura, & sapore referre. Branchias vt Harengus & Celerinus duplices vtrinque quaternas, atque in ore crenatas habent. Os vt Scombri admodum grande, in quo dentium loco quaedam apparet scabrities: magnos (vt Melanurus) oculos: dorsum ex cyaneo in caeruleum relucens. reliquum corpus quod sine squamis est, argentum tersissimum de colori principatu prouocare, imò etiam superare potest. Vndantes in tergore habent lituras. Mugilem aliquando magnitudine aequant. Caudam bifurcam & oblongam gerunt, pinnas laterum valde fastigiatas, vtrinque vnam ad branchias & sub ventre. Ea autem pinna, quae est vicina ano, duobus aculeis praemunita est. Porrò lineam vtrinque tabellis asperulam per latera à branchiis ad caudam productam ostendit, quae etiam illi nomen dedit: vnde illum quadrangularem caudam habere dixeris. Linea haec vbi caudam pertingere incipit, in arcum reflectitur, quo in loco tabellae multò asperiores apparent. Duas in tergore pinnas habet, spinis non multum rigentibus praemunitas: Cor subrubrum, oblongum, & quasi trigonum: Hepatis lobos duos, quorum sinister dextro longior, ex quo fel dependet: vuluam ouis vndecunque refertam: vesiculam vento turgidam, spinae incumbentem. Τράχουροι eundem & Σαῦρον, à nonnullis vocari proditum est. Quae appellationes mihi lacertum quaerenti exhibuerunt negotium: nam quum vulgare nomen id significare videatur, facilè credidi, ex Graeco Sau ro, qui Latinis Lacertus dicitur, vulgus in Italia Surum effecisse. Quum autem Oppianum diuerso carmine Trachurum a Sauro distinxisse animaduerterem, credidi diuersum à Trachuro esse debere:

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
