# De aquatilibus 191-2

Pierre Belon, De aquatilibus, PETRI BELLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/191-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/191-2

PETRI BELLO υσεανα AVRATA. tadi.iiii. Aurata mari mediterraneo cognita, Gallis tamen ignota (nihil enim habet cum Dorada Massiliensium commune, de qua in Anthiis dictum est) Oppiano à fuluis superciliis Chrysophrys appellatur. In Dentalis longitudinem ac latitudinem excrescit. Pinnam gerit in tergore continuam, quatuor & viginti aristis munitam, quarum duodecim anteriores in mucronem desinunt. Reliquum pinnae obtusum est. Porrò duos fert aculeos in alia pinna quae ano vicina est, Sargi aculeis imbecilliores. Duas praeterea pinnas sub ventre habet, & vtrinque circa branchias vnam: lineam super oculis vtrinque ferè obliquam, aureo nitore micantem, vnde Graecis nomen habet. Est & in Aurata peculiaris quaedam nota, quam tu percipies, vbi est linea illa arcuata, quae latera vtrinque diuidit, & ad brachias definit: inibi enim magna quaedam vtrinque litura nigra suggillatur. Dentes habet albos, optimo ordine in gyrum maxillae dispositos, oblongos & subrotundos, vt Sargus: non autem latos vt Scarus. In interna autem maxillae parte, multos praeterea molares vt Sargus habet, sed in Sargo latiores sunt, quibus plerique in annulis pro gemmis vtuntur: siquidem peroptime eos lapides referunt, quo Gallico vocabulo Crapaudinas dicimus. Caudam habet latam, bifurcam, & pene lunatam: branchias vtrinque quatuor: labra admodum crassa: squamas latiusculas, vt Dentalis. Pelagius piscis est, partim saxosis, partim arenosis locis degens: Litora quoque sequitur. Fuscina saepenumero capitur interdiu, atque etiam noctu dormiens, vt lupus. Carnem habet candidam, solidam, & quae bo num procreat succum, abundeque nutrit, facilè digeritur atque excernitur. est vt Cephalus capite, oculis magnis, ore non ita amplo, nullisque dentibus referto: ceruice planaVnicam fert in tergore pinnam, caudae vicinam: lineam, quam alii pisces in lateribus sursum habent illa deorsum sub pinna gerit, quod nulli praeterea pisci accidere memini.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
