# De aquatilibus 194

Pierre Belon, De aquatilibus, PETRI BELLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/194

Haec enim linea piscem in partes aequales minimè intersecat: nam quae ad ventrem spectat, ea minor est: quae verò ad tergus maior. Cephalum ferè magnitudine aequat, iisdemque contegitur squamis. Caudam bifuream & latam habet, in qua peculiarem obseruare notam poteris, quòd inferior pars, superiori latior sit. Praeterea, si pinnas laterum ad caudam conuertas, eas totum corpus longitudine praecellere videbis Squamas habet latas, nigras pinnas, caput & reliquum corpus ad Harengum accedit. Oppianus, Lolligo, miluusque rapax, & mitis hirundo. Volat (inquit Plinius) hirundo sanè perquam similis volucri hirundini. Nobis alioqui rarior, nequi adeò cognita, nisi propter naturae miraculum (quòd tam grandes alas habeat) homines eam siccam asseruarent, & in domibus suspenderent. aculeos, & pinnas spinis munitas, non video quòd rectè ita esse possit. Sunt qui piscem, quem Veneti Lucernam vocant, Miluum esse credant: de quo, suo postea loco. Nullum scio piscem (dempta hirundine) cuius alae maiores sint, quàm Milui: volatu enim opus habuit, vnde Oppianus, Quumque timent magnum venientem è marmore piscem, Hos nanti similes dices, similesque volanti. Ita enim in sublime efferuntur Milui, dum ab alio pisce in mari percussi sunt, vt alati esse videantur. Horum tria genera obseruari solent. Proinde tereti corpore Miluus est, sessilibus squamis vndique contectus, vt in serpentibus dicemus. Pinnas vtrinque ad latera habet, sed tam longas, vt palmum excedant, latas verò totidem, quae corpus ipsum longitudine superant.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
